라틴어 문장 검색

verum tamen L. Appuleium esse video proximum subscriptorem, hominem non aetate sed usu forensi atque exercitatione tironem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 15장5)
tantane vobis inopia videor esse amicorum ut mihi non ex his quos mecum adduxerim, sed de populo subscriptor addatur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 16장1)
sed de isto custode toto sic vobis brevissime respondebo, non esse hos talis viros commissuros ut ad causam tantam a me susceptam, mihi creditam, quisquam subscriptor me invito adspirare possit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 16장 1:4)
cuius consuetudinis atque instituti patres maioresque nostros non paenitebat tum cum P. Lentulus, is qui princeps senatus fuit, accusabat M'. Aquilium subscriptore C. Rutilio Rufo, aut cum P. Africanus, homo virtute, fortuna, gloria, rebus gestis amplissimus, posteaquam bis consul et censor fuerat, L. Cottam in iudicium vocabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 21장 2:1)
Cometa hicce luce sua quantumvis plumbea & obtusa aequabat Spicam Virginis, & clarius micabat quàm postea. Et D. Storer literis quae in manus nostras incidêre, scripsit caput ejus Mense Decembri, ubi caudam maximam & fulgentissimam emittebat, parvum esse & magnitudine visibili longe cedere Cometae qui Mense Novembri ante Solis ortum apparuerat.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 52:13)
post haec ille catus, quantumvis rusticus:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 220)
Iulias postmeridianus consul, homo quantumvis vafer, qui semper videt ἅμα πρόσσω και` ὀπίσσω. Is multa diserte, quod in foro vivebat, dixit, quae notarius persequi non potuit, et ideo non refero, ne aliis verbis ponam, quae ab illo dicta sunt.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 7:7)
"quantumvis repetam veteris conubia saecli, transcendunt hic heroas, heroidas illa."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 241)
des quantumvis, nusquam apparet, neque datori neque acceptrici.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 716)

SEARCH

MENU NAVIGATION